Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uideo rursus quid e contrario dici possit, tales esse illos plures qualem nos uolumus unum. at hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non ualebit occurrentibus sibi potestatibus ceterorum. necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat.
non uident qui deos multos esse credunt fieri posse ut aliquid diuersum uelint, ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent.