Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

apparet tamen antieum esse hunc immolandorum hominum ritum, siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed ut in Tiberim de ponte Muluio mitteretur.

quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est: cuius responsi ultimus uersus est talis:

  1. ϰαὶ ϰεϕαλὰς Ἀίδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα
  2. .
[id est hominem] quod quia uidetur ambiguum, et fax illi et homo iaci solet.

uerum id genus sacrificii ab Hercule, cum [*](EPITOME 3 s. 14-18] c. 18, 2. ) [*](BRSUPVJ 1 immolarewtur R2 2 e\'s\'t B2 aesum B teutatcn RS, teuthaten B, utatcn H, teutantem P, teutanten V 5 ab his] a diis RS, talibus a diis H boni* (s er.) B quid] qui SII G hominibus om. S 9 humanitas P gloria S uindicarunt RSHP sacrilegiis S, sacri Ilegiriis (2 hastae er., i 8. 1. m. 2) P, sacris legis V 10 ii Rl, liii BR2 V, hi SHP scelerandi P 11 expoli+ti (a er.) BRH 12 desciunt F1 i,periti B 13 tamen] ⌊tñ⌋ V2 antiqum (q ex c) B3, antiquum RSPV 15 ge⌈ne⌉re R2 16 iram (i in ras. ex al. litt. m. 2) S uti PV pon∗∗te (en er.) B 17 moluio (pr. o ex u R2) RS, molbio PV; Aemilio Iordanus, Topogr. d. Stadt Rom II 199. 283; an Sublicio ? cf. p. 80, 10; nisi rectius Muluio delendum, cf. Epit. quidam H 19 \'Atόη̣] ΙΔЄ B, ΛǀΔǀǀ RPV; ̊Λιὸη̣ Macrob. Sat. I 7, 28, Κρονίὸη̣ Dionys. Halic. 119 (ex quo Stephan. Byz. 8. u. \'Αβοριγῑνες TO B πατρὶ] TIATPIT R ΠЄΜΠЄΤΑΙ P, ΠЄ- MITЄTAI V KAIKЄΦΑΛΑCЄΔЄCЄ TOnATPIPCNPere ΦΟΤΑ s, eccefaksetleceto patri penpe tefota H interpret. lat. in mg. a m. 2 ? P, alia in S cf. Struuium, opusc. I 132 20 id est hominem om. edd. illi et] illa sed H 21 solebat S, sosolebat H )

80
ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente ut pro ueris hominibus imagines iacerentur e scirpo, ut Ouidius in Fastis docet:
  1. donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis
  2. tristia Leucadio sacra peracta modo.
  3. illum stramineos in aquam misisse Quirites,
  4. Herculis exemplo corpora falsa iaci.

haec sacra Vestales uirgines faciunt, ut ait idem:

  1. tum quoque priscorum uirgo simulacra uirorum
  2. mittere roboreo scirpea ponte solet
  3. .
nam de infantibus qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis quid dicam non inuenio.