Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
erat. lex aput Tauros inhumanam et feram gentem, ut Dianae [*](EPITOME 2 (portcnta)] c. 16,3. 5-16] c. 16,3. 21-24] c. 18,1. 24 88.] c. 18, 2. ) [*](AUCTORES 12] Verg. Aen. IX 446. ) [*](BRSHPVJ 1 supra pudendo add. t pandendo m. post. P 2 pudicicia S deliuasse BI, corr. B3, deli asse R uidewtur B1 4 ilhlicamus d (3 hastae er.) P, dedicamus V monstrurOlsa B, monstrosa RPV 5 qui. (corr. m. 2) B 10 esse\'nt\' B1 caederent BarV, caderent H 12 capitolii BS 13 eo P 15 capitolio (c ras. ex it) B 16 cessarant S 18 custodi∗∗ (am er.) B 19 stipes] tribus H iis edd., his C 20 alia S ipso H stirpes H 21 istis P sacrificiis H ac] ac de P 22 cyrios R, cyprios autem PV 23 teuorius B, teuchnis PV 24 est om. H imperatore H 25 rex P taurrilos B2, tauros, exp. et racoes s. I. add m. 2 R, tauras PV ut] et S, uti PV )
Galli Esum atque Teutaten humano cruore placabant. ne Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latiaris Iuppiter etiamnunc sanguine colitur humano. quid ab his boni precantur qui sic sacrificant?
aut quid tales dii praestare hominibus possunt, quorum poenis propitiantur? sed de barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit: nostri uero qui semper mansuetudinis et humanitatis sibi gloriam uindicauerunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur?
ii enim potius scelerati sunt habendi, qui cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et inperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur.