Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid mirum si ab hac gente uniuersa flagitia manarunt, aput quam uitia ipsa religiosa sunt eaque non modo non uitantur, uerum etiam coluntur? et ideo huic sententiae, tamquam Graecos prudentia uinceret, adiecit: uirtutes enim oportere, non uitia consecrari.
quod si recipis, o Marce Tulli, non uides fore ut inrumpant uitia cum uirtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt? quae si uetas consecrari, respondebit tibi eadem illa Graecia se alios deos colere ut prosint, alios uero ne noceant. haec enim semper excusatio est eorum qui mala sua pro diis habent, ut Romani robiginem ac febrem.