Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset: adulatus est uidelicet Attico et inrisit hominem familiarem.
non enim magnum illut aut omnino consilium dicendum fuit, sed inpudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honestatem deberent, prostituerunt libidini iuuentutis: a quibus flagitiorum deos et in illis potissimum locis, ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate uoluerunt, quae simplex et inprouida prius inretiri et in laqueos potest cadere quam cauere.