Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique nec iudicium dei nec discrimen iusti et iniusti explicauit: sed animas quae se sceleribus inmerserint hactenus condemnari putauit, ut in pecudibus renascantur, et ita peccatorum suorum luere poenas, donec rursus ad figuras hominum reuertantur; et hoc fieri semper nec esse finem transmeandi. ludum mihi nescio quem inducit somnio similem, cui nec ratio ulla nec dei gubernatio nec consilium aliquod inesse uideatur.

Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem qui uera dixerunt, conlatis in unum causis atque rationibus conectere potuerunt. factus est a deo mundus, ut homines nascerentur; nascuntur autem homines, ut deum parentem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est iustitia; colunt, ut mercedem inmortalitatis accipiant; accipiunt inmortalitatem, ut in aeternum deo seruiant.