Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sic et mundum deus ad usum aliquem fecerit necesse est. Stoici aiunt hominum causa factum, et recte. homines enim fruuntur iis omnibus bonis quae mundus in se continet. sed ipsi\' homines cur facti sint aut quid in illis utilitatis habeat fabricatrix illa rerum prouidentia, non explicant.

inmortales esse animas idem Plato adfirmat: sed cur aut quomodo aut quando aut per quem immortalitatem adsequantur aut quod sit omnino tantum illut mysterium, cur ii qui sunt inmortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis uitae spatio atque abiectis fragilium corporum exuuiis ad aeternam illam beatitudinem transferantur, non conprehendit.