Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
simus futuri triumphato saeculo ad promissa uenientes, quibus bonis, quanta beatitudine breuia haec poenarum mala et huius uitae damna pensemus. quodsi facultas huius gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem. teneatur ergo in omnibus uitae officiis, teneatur in matrimonio. non enim satis est, si aut alieno toro aut lupanari abstineas.
qui habet coniugem, nihil quaerat extrinsecus, sed contentus ea sola casti et inuiolati cubilis sacramenta custodiat. adulter est enim deo et incestus qui abiecto iugo uel in liberam uel in seruam peregrina uoluptate luxuriat.
sed sicut femina castitatis uinculis obligata est, ne aliut concupiscat, ita et uir eadem lege teneatur, quoniam deus uirum et uxorem unius corporis conpage solidauit. ideo praecipit non dimitti uxorem nisi crimine adulterii reuictam, ut numquam coniugalis foederis uinculum nisi quod perfidia ruperit resoluatur.
illut quoque ad consummandam pudicitiam iungitur, ut non modo peccatum absit, uerum etiam cogitatio. pollui enim mentem quamuis inani cupiditate manifestum est, itaque iustum hominem quod sit secus nec facere oportere nec uelle.