Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
purganda est igitur conscientia, quam deus peruidet, qui falli non potest. emaculetur omni labe pectus, ut templum dei esse possit, quod non auri nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor inlustrat.
Sed enim haec omnia difficilia sunt homini nec patitur condicio fragilitatis esse quemquam sine macula. ultimum [*](INSTITUTIONES 4-13] VI 23, 13-25 ; 29-32. 13-15] VI 23, 33. 15-22] VI 23, 34-36. 19 s.] VI 24, 11-20 (-peruia est). 21 s.] VI 25, 1-7. 15. 23-749,10] VI 13, 2 (a deus enim)-5 (-oneratus est); 24,1-10; cf. 24, 21—23. ) [*](TBP(-4)] 1 triumfato B, triuiphajto pI\' triumphato-uenientes om. T, sed cf. Inst.VI 23, 39. 40 2 brebia T 4 in teneatur ergo ill omib: (lesinit cod. P, extrema parte paginae 195a et pagina 195b uacua; in mg. caetera desunt add. m. recentiss. 7 querat TBI, corr. B2 8 cubili T 11 ne* (c er.) B aliud (d ex t) B3, alium Da; cf. Inst. VI 23, 24 alium, sed aliut ibid. § 26 12 quoniam] quo B uirum et] ex uiro B 13 praecepit B, sed cf. pag. 567, 2; 569,19; 570, 17 ni!si (ni add. m. 2?) B 1C obsit T 18 manifestum est om. T ita T 22 aeuoris B1, aeboris B2 23 haec enim T 24 condicio** (ne er.) B quemquam (e in ras. ex a ? m. 2) B )
magnum est paenitentiae auxilium, magnum sola- cium. illa est uulnerum peccatorumque sanatio, illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, uiam uitae sibi amputat, quia nemo esse tam iustus potest, ut numquam sit ei paenitentia necessaria.
nos uero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus deo et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. hoc semper obsequium domino deferamus. humilitas enim cara et amabilis deo est. qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem quam iustum superbum, quanto magis iustum suscipiet confitentem eumque in regnis caelestibus faciet pro humilitate sublimem!