Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Cohibenda est ira, cum patimur iniuriam, ut et malum conprimatur quod ex certamine inpendet et duas maximas uirtutes, innocentiam patientiamque, teneamus. auaritia frangatur, cum habemus quod satis est.
quis enim furor est in iis coaceruandis laborare quae aut latrocinio aut proscriptione aut morte ad alios necesse sit peruenire?
libido extra legitimum torum non euagetur, sed creandis liberis seruiat. adpetentia enim nimia uoluptatis et periculum parit et infamiam generat et, quod est maxime cauendum, mortem adquirit aeternam. nihil est enim tam inuisum deo quam mens incesta et animus inpurus.
nec hac sola uoluptate abstinendum sibi quis putet quae capitur ei feminei corporis copulatione, sed et ceteris uoluptatibus sensuum reliquorum, quia et ipsae sunt uitiosae et eiusdem uirtutis est eas contemnere.
oeulorum uoluptas percipitur ei rerum pulcritudine, aurium de uocibus canoris et suauibus, narium de odore ineundo, saporis de cibis dulcibus: quibus omnibus uirtus repugnare fortiter debet, ne his inlecebris inretitus animus a caelestibus ad terrena, ab aeternis ad temporalia, a uita inmortali ad poenam perpetuam deprimatur.