De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

ac primum quod oculorum orbes concauis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimat, eos neque minus neque amplius quam duos esse uoluit, quod ad speciem nullus est perfectior numerus quam duorum, sicut et aures duas: quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat, quod cum pars utraque similitudine ornata est, tum ut uenientes altrinsecus uoces facilius colligantur.

nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsaepta: quod et minus decorum et minus utile fuisset, quoniam simplicium cauernarum angustias praeteruolare uox [*](dYCTORES 3 s. in summo-sublimi] cf. Cic. de nat. deor. II 56.140. 7 8. mens—diuinus] ei Cic. de re p. III, cf. Augustin. c. Iulian. Pelag. IV 12 (Cic. de re p. III 1, 1). ) [*](EXPILATOBES 1-4] Isidor. de diff. rer. XVII 49. 11-13] Isidor. orig. XI 1, 35; de diff. rer. XVII 53. ) [*](BF (-13) V] 1 ffrTctoremque (n add. m. 1, sic) B 2 animanti<ll> F am 3 sud\'>1 F domma\\tum F 4 ta<m\\;qunarce (sic. am s. 1. et u ex i ut uid., m. 1) F speLc..ulatur Ji2 5 obd<uc>ltam F; productam Heumannus 6 sed in marg. m. 2. idem s. I. m. 3 V orbis] F. nisi quod r ras. ex m ut uid., sed b ab initio fuerat, omnis FB 7 ro<tun)]ditas F 8 cae(lo)| F 9 fastig<i>lum F, uestigium V primoremj et p<ri>lmorem F, priorem BV; cf. p. 31, 8 11 pari<ter)| F quod om. edd. orbis Bl, corr. B2 12 inclusit F fora<tu>| F 13 uar ro> hic desinit fol. P- F existimauit V et eos V edd. 16 prae se ferat Parrhasius 17 alt»rinsecus (e ? er.) B 19 post ficta uel ante et forma intercidisse est uid. 20 inobsra\'epta B2. inops_epta V )

29
posset nisi exceptam per cauos sinus et repercussu retentam foramina ipsa cohiberent illis similia uasculis quibus inpositis solent angusti oris uasa conpleri.

eas igitur aures — quibus est inditum nomen a uocibus hauriendis, unde Vergilius uocemque his auribus hausi; aut quia uocem ipsam Graeci d>sir)v uocant ab auditu, per inmutationem litterae aures uelut audes sunt nominatae — noluit deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent inmobiles ac rigentes, sed quod esset horum medium excogitauit, ut eas cartilago mollior adligaret et haberent aptam simul ac flexibilem firmitatem.

in his audiendi tantum officium constitutum est sicut in oculis uidendi. quorum praecipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes ab ea parte qua uidendum fuit membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tamquam in speculo refulgentes ad sensum intimum penetrarent.