De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

cum igitur statuisset deus ex omnibus animalibus solum hominem facere caelestem, cetera uniuersa terrena, hunc ad caeli contemplationem rigidum erexit bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret unde illi origo est, illa uero depressit ad terram, ut quia nulla his inmortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta uentri pabuloque seruirent.

hominis itaque solius recta ratio et sublimis status et uultus deo patri communis ac proximus [*](AVCTORES § 2] cf. ad Inst. II 1, 14-19; Cic. de nat. deor. II 56. 140. EXPILATORES 5—8] Isidor. de diff. rer. XVII 53. 10 s.] Isidor. de diff. rer. XVII 47: rationem autem humani corporis singulornmqae membrorum differentiam Lactantius sine plerique auctorum definierunt. - ibid. § 72. haec Lactantius ceteriqae de ratione corporis scripserant. § 2] Isidor. de diff. rer. XVII 50. ) [*](BFV] 1 8. utroque loco alibi V 2 detractus F 4 summae parrte\'s et cinctae V occipium B 5 ostendat F, ostentant edd. 6 uel om. V 7 alt. uel] PV. \'aiIt B2 9 operis] corporis edd. ratione B s. Î) F 10 homines Bx, corr. B2 11 utilitatis Bl, corr. B2 12 abitus Bl, h add. B2, habitos F1, s. I. corr. F2 13 faceret (t in ras.. tamen upwICtum) V et cetera B 14 terrena (alt. e tUanid. refecit m. 2) F bipedem B 15 eadem V JIILs..pectaret fex ? er.) V n 16 immo(rta\'>llitatis (m lima del. et n add. m. 3) F 17 toto (alt. opart. ras. ex a) V «\'corpo \' re F 18 seruire\'"n"\'t B homines Bt, corr. Bl 19 est et (ante subl.) 11, eLt, Y confinis Petro Francius (ap. Lengletium) )

28
originem suam fictoremque testatur. eius prope diuina mens quia non tantum animantium quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite conlocata tamquam in arce sublimi speculatur omnia et contuetur.

hanc eius aulam deus non obductam porrectamque formauit ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem, quod orbis rotunditas perfectae rationis est ac figurae.

eo igitur mens et ignis ille diuinus tamquam caelo tegitur. cuius cum summum fastigium naturali ueste texisset, primorem partem quae dicitur facies necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter et ornauit.