De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
ex ipso autem uasculo corporis quattuor fecit extantia, bina posterius, quae sunt in omnibus pedes, item bina capiti et collo proxima, quae uarios usus animantibus praebent. in pecudibus enim ac feris pedes sunt posterioribus similes, in homine autem manus, quae non ad ambulandum, sed ad faciendum tenendumque sunt natae.
est et tertium genus, in quo priora illa neque pedes neque manus sunt, sed alae, in quibus pinnae per ordinem fixae uolandi exhibent usum. ita una fictio diuersas species et usus habet.
atque ut ipsam corpons crassitudinem firmiter conprehenderet, maioribus et breuibus ossibus inuicem conligatis quasi carinam conpegit quam nos dicimus spinam eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberet.
ex eius parte quasi media costas id est [*](A VOTORES 20 s. quasi-spinaml cf. \'Plutarch.\' Plac. philos. V 17, 3 (ex Aetio) \'AP-.OTOTSXYJS ..; Dielsius. Doxogr. gr. p. 190 adn. 2; Nemes. p. 262 (TJ pax\'S • • •) • EXPILATORES 8 alternis-fixa] Isidor. orig. XI 1, 112. ) [*](BVJ 1 loquamur codd. rec., edd.; an loquemur? 4 rutundam B, sic etiam p. 21, 4. 7. al. ref moneri B, emoueri Y 7 membra quaedam Y 8 sola V1, part. ras. corr. V3 perducerent] codd. rec., Parrhasius, producerent jJV, sine dubio ex produxit bis ante scripto; lectio perducerent etiam etymologia pedes-petendi commendatur; cf. de hoc loco \'Ueb. d. Quellen\' p. 263 13 sunt posterioribus pedes fens ac similes (sic) V 15 temperandumque Y, sed cf. c. 10, 24 tenendi faciendique 17 pennae (sed e ex i m. 1 ?) V exibent B 18 habet in marg. V 20 conpigit yae, corr. m. 1? 21 spi*nam (n er.) V 22 ossre1 B3 facultatem om. B, post anima! add. usfl B3 ) [*]( 2* )
in summo uero constructionis eius quam similem nauali carinae diximus. caput conlocauit, in quo esset regimen totius animantis, datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nerui.