De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
sed quoniam inbecillus est nec per se potest sine homine uiuere, societatem adpetit, ut uita communis et ornatior fiat et tutior.
uides igitur omnem hominis rationem in eo uel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis adficitur, quod inmatura morte multatur. quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi necesse est.
sed nimis diu de rebus apertissimis disputo, cum sit liquidum nihil sine prouidentia nec factum esse umquam nec fieri potuisse. de cuius operibus uniuersis si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est.
sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo diuinae prouidentiae potestatem quanta fuerit ostendam, his dumtaxat in rebus, quae sunt conprehensibiles et apertae: nam illa quae sunt animi, nec subici oculis nec [*](JBP(— 4) VJ 1 humanitate (e ex i) V 2ferae (a. exp. m. 3) B 3 et] BV, exP 4 timidiora] timidio . B . cernendi sensus eqs. P, transilit scriptura in eodem uersu in c. 8, 16; supra. B . add. crucem, item in marg. cum uerbis Hic desunt m. rec. (eadem etiam p. 17,20. 23 cruces add.), praeterea in marg. add. R (i. e. repone) m. 2 5 se* fd ? er.) V 7 an (at>homo? 10 ordo om. V, quis ordo om. codd. rec. 11 inbecillis B, cf. p. 10, 1. 13, 11 12 post est 3 uel 4 litt. er., quarum extrema m ?, B 13 uide V 14 hominjsj VI, maxime uel B, uel om. V, recte? 15 fragiEsq: (q: add. m. 1?) V nascatur Vx 17 nimium B diu, (m er.) B 19 posse B 20 infinita. (m er.) materia. (m er.) B 21 uno tantum corpore hominis V corporis Bae. corr. m. 1? 24 anime V, recte? cf. c. 11, 3. 14, 9, ad animum cf. c. 1, 11 )
In principio cum deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formae speciem conglobare atque colligere, ut et moueri ad ambulandum et flectere se in quamlibet partem facile possent, sed ex ipsa corporis summa produxit caput. item produxit quaedam membra longius, quae uocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa perducerent animal quo mens tulisset aut quo petendi cibi necessitas prouocasset.