De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
nam si eius roboris [*](AVCTORES 11 s. morbis et inmaturae morti] cf. Lucr. V 222 s. quae Lact. hoc in cap. de \'inmatura morte\' (cf. p. 15. 3. 22 17, 13. 18, 15) dicit, partim fort. ex Senecae libro De inmatura morte (cf. Inst. I 5, 26. III 12, 11) sumpta sunt. ) [*](BPVj 2 natos esse codd. rec., edd. maluerint codd. rec., edd., probat etiam Buenemannus quod B post forte s. I. eos add. B2 conuerteret B 4 remigrare (pr. r postea add. tn. 1) B 6 aVrem B liber--a. (d er.) V 8 Ueuitas (a er.) B pennarum (sed e ex i P*Vl f) PV 9 quasi P1 11 homines B 12 subiectos B eos, sed a. I. i deos add. P esse se] B, esse rse\'1 P2, esse V 13 ex] V, om. BP, sed cf. Inst. I 5, 2 (ex his ... probemus). V 6, 6. 19, 16 nulla. prouidentia* (m er.) B 15 ostendam B, ostendero edd., sed cf. Inst. VI 16, 4 quid si ostendo rid1 F1 f prouisurirT B3 16 possit V e et] P, ut B, ut et V saepe] BV, suaP 18 transisse P cognos.et (s er., c m. 1?) P, cognouisset I & ut uid. Vac, cognouis... I sa m. 1 el 19 c.a..pere JB4 possit V & (corr. m. 2) P 20 ad ditum F)
quomodo illis in tanta repugnantia rerum poterit ratio constare? ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris quod sit inmortale tribuendum est: quo concesso necesse est condicionem mortis excludi.
id autem ipsum cuiusmodi potest esse quod hominem contra morbos et ictus extrarios solidum atque inexpugnabilem faciat? cum enim constet ex ossibus et neruis et uisceribus et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem ?
ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent? fragilia sunt omnia quae uideri ac tangi possunt. superest ut aliquid ex caelo petant, quoniam in terra nihil est quod non sit infirmum.
cum ergo sic homo formandus esset a deo ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat ut terreno et fragili corpore fingeretur. necesse est igitur ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est.