De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
Plato ut hos credo ingratos refelleret, naturae gratias egit, quod homo natus esset.
quanto magis melius et sanius, [*](AVCTORES § 19 Plato] cf. Plntarch. uit. Marii c. 46. ) [*](BPVJ 1 excitauit B1, excitabit B2, excogitabit B3 post faciet add. aut codd. rec., edd. molTetur B 2 ostendit Vac, corr. m. 1\'1 possentP, possunt codd. rec., edd. 3 ultra BIPI, corr. B3P* 4 quod VBC 5 que ex qui P2, in marg. hec sepes P1 9 /lltamen (& er.) V quoniam om. B 11 inbecill*usque (i er.) P 13 rnon JBs 16 subiectae s*int (s ? er.) B 18 ad lucas in marg. aelefantos dicit add. BJ rinTmanissimis V ac uiribus] B, om. P, a. I. add. V1 19 parum B 20 benefici* B se* (d er.) V an aestimare ? 21 ingrati* (I\\? er.) V ut uerius Ioquamur] V, quod ut uerius loquar B, uerius loquamur P ante Plato add. melius igitur Bs 23 post esset hoc h. d. et in marg. inf. quod ipsum quale sit non est huius materiae ponderare. hs B3 (hd et hs ut p. 6,10) t magis] B, om. PV, sed cf. p. 4, 8 a. magis ... docilior et Woelfflinum, Lat. u. roman. Compar. p. 46 )
quae igitur amentia est ea praeferre quae si data sint, accipere detrectes?
Idem queruntur hominem morbis et inmaturae morti esse subiectum. indignantur uidelicet non deos esse se natos. minime\', inquiunt sed ex hoc ostendimus hominem nulla prouidentia esse factum, quod aliter fieri debuit\'.
quid si ostendo id ipsum magna ratione prouisum esse, ut morbis uexari posset et uita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? cum enim deus animal quod fecerat sua sponte ad mortem transire cognouisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissoluendum animal inueniret.