De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Queruntur hominem nimis inbecillum et fragilem nasci quam cetera nascantur animalia: quae ut sunt edita ex utero, protinus in pedes suos erigi et gestire discursibus statimque aeri tolerando idonea esse, quod in lucem naturalibus indumentis munita processerint, hominem contra nudum et inermem tamquam ex naufragio in huius uitae miserias proici et expelli, qui neque mouere se loco ubi effusus est possit nec alimentum lactis adpetere nec iniuriam temporis ferre.

itaque naturam non matrem esse humani generis, sed nouercam, quae cum mutis tam liberaliter gesserit, hominem uero sic effuderit, ut inops et infirmus et omni auxilio indigens nihil aliud possit quam fragilitatis suae condicionem ploratu ac fletibus ominari, scilicet cui tantum in uita restet transire malorum.

quae cum dicunt, uehementer sapere creduntur, propterea quod unus quisque inconsiderate suae condicionis ingratus est, ego uero illos numquam tam desipere contendo quam cum haec locuntur.