De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

hominem uero quoniam aeternum animal atque inmortale fingebat, non forinsecus ut cetera, sed interius armauit nec munimentum eius in corpore, sed in animo posuit, quoniam superuacuum fuit, cum illi quod erat maximum tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis, cum praesertim pulchritudinem humani corporis inpedirent.

unde ego philosophorum qui Epicurum secuntur amentiam soleo mirari, qui naturae opera reprehendunt, ut ostendant nulla prouidentia instructum esse ac regi mundum, sed originem rerum insecabilibus ac solidis corporibus adsignant, quorum fortuitis concursionibus uniuersa nascantur et nata sint.

praetereo quae ad ipsum mundum pertinentia uitio dant, in quo ridicule insaniunt: id sumo, quod ad rem de qua nunc agimus pertinet. [*](AVCTORES 2 s. utilitatem ... speciem ... consentit utilitas cum decore] haec bipertita ratio frequentissima est in hoc libro; cf. Inst. 11 10, 13: Hermes... illud explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra formauerit (sc. deus). cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat; cf. \'Ueber die Quellen\' p. 270 ss. § 10 — c. 4, 15] Epicurea ed. Usener frg. 372 (p. 250). ) [*](BPVJ 2 ut] BP, ..ą.ut (ut er., a exp. m. 1) V 4 humilitas Bl, corr. B1 quoniamJ quem edd. 5 atque (t in ras. ex d m. 1 uel 2) V, sie saepe 7 illi cum B, ut cum illi P 8 tegeret BP 9 corporis inpedirent humani B impediret V ergo (r del. m. 2 uel rec.) P | filosoforum (om. qui Epicurum) V1, ante initium uersus eos qui add. VK filosoforum in philosophorum corr. V3, supra hanc uocem magna raswra 10 rqup P1 sequuntur P, sequru\'ntur V 11 operam B O prseuidentia (o m. 2) V 13 assignant (pr. s in er. d m. 1Y) V, sic etiam al. 14 praeterea P 15 uitia B ridiculi B1, forr. B:\'. 16 sGmo P, su.mo (m er.) V )

10