De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quod ipsum quomodo fiat non potest peruideri, cur fiat potest. nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens uisionum imaginibus occupata teneatur. latet autem mens oppressa somno tamquam ignis obducto cinere sopitus: quem si paululum commoueris, rursus ardescit et quasi euigilat.
auocatur ergo simulacris, donec membra sopore inrigata uegetetur: corpus enim uigilante sensu, licet iaceat inmobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus et uibrat ut flamma et artus omnes ad se adstrictos tenet.
sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resoluitur in quietem.