De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
Sequitur alia et ipsa inextricabilis quaestio, idemne sit anima et animus an uero aliud sit illud quo uiuimus. aliud autem quo sentimus et sapimus. non desunt argumenta in utramque partem. qui unum esse dicunt. hanc .
rationem secuntur, quod neque uiui sine sensu possit nec sentiri sine uita, ideoque non posse esse diuersum id quod separari non potest, sed quidquid est illud, et uiuendi officium et sentiendi habere rationem. idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae.
qui autem dicunt esse diuersa, sic argumentantur: ex eo posse intellegi aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumi anima mens possit extingui, quod accidere soleat insanis, item quod anima morte [*](AYCTORES 16 duo Epicurei poetae] unus Lucretius (cf. III 421 ss.), alter fort. Horatius (cf. Epist. I 4, 16); cf. tamen lLact. fl. I,ucr.\' p. 241 s. ) [*](EXpILATORES 8-10. 17—58,1] Isidor. de diff. rer. XXIX 94 s.: inter animum et animam Lactantius distinguere philosophos quosdam ita existimat: quidam inquit aiunt aliud esse animam qua uiuimus, aliud esse animum quo sentimus et sapimus, quia ualente in corpore anima nonnumquam animus perit, sicut accidere dementibus solet. (95) addunt quoque animam morte sopiri, animum somno; cf. Isidor. orig. XI 1, 11. ) [*](BPVJ 2 ex] BP, in V 3 falsos] BP, eos falsos r hoc V 4 sanguini P1 5 in om. P 6 essLcJt PI 9. 10 utroque loco quo. (d er.) V, quod BP; cf. Inst. VII 12, 9 aliud est enim quo uiuimus, aliud quo cogitamus 11 qui reninT unum VII 12 sequun- turPF pr. sijie.,» V 13 uitam (m del. m. 3) B id om. T" TT (m. 2) potest separari P 14 quid B uidendi P 16 appellarn"t B2 Ld.uo P1 18 posset B 19 solet B anima (alt. a in er. i Y m. 3) B morti P )