De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, uerum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se tolles faucium spectantes uuam tollere incipiunt in tumorem.

cuius rei causa et ratio non obscura est. loquendi enim facultatem non haberemus, si ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret.

aperuit igitur uiam uoci diuina sollertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi et uocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in uerba concidere. qui meatus si aliquo modo intersaeptus sit, mutum faciat necesse [*](EXPILATORES 8—10] Isidor. orig. XII, 47; de diff. rer. XVII 57. BF (als)PV] 1 anulis (u m. 3 ex 0, s. I. h er., quod add. m. 2) B, anellis V. recte? 3 quias qui (sic) P, q (i. e. qui, hoc 8. I. add. m. 1. refecit m. 3) quia F, quia is qui codd. rec., edd. 4 demissa] demisa (sic) F1, dimisa F2, dimissa BP uba Bac, corr. tn. 1 uel 2 6 ueniens s. I. V1, refecit V3 pestilenti* BV, a ? er. in B, i ? er. in Y 8 inferat Heumannus etiam] BP, enim V breuiter sunt apertae] PV, brcues et apertae B 9 nominatur P ordo P", corr. Pil 10 post desinit 8. I. haec quae sunt huius fistulae quasi ostia add. B3 11 quoque ft om. B paliatis B", paru\'l.ati. Bl, paliti V 12 tolles] Isaeus, colles BPV; in tolles... tollere etymologia subest; cf. IUeb. d. Quellen\' p. 263 expectantes B 14 si (s. I. m. 1, refecit m. 3) sicut V, recte ? cf. c. 18, 8; Inst. VI 21, 11. 22, 4 guilae B 15 adj V2 pa.teret (t er.) V post pateret hoc hs. (sic) et in marg. sup. haec nec procedens ex eo spiritus efficere uocem sine linguae ministerio posset. hd. (sic) add. B3 (de hd. et hs. cf. ad p. 6, 10) 16 uoce Fae 17 possit BV 18 a | <r;co/ncidere incipit fol. 21 F £ c,edere Fl q (i. e. qui) in ras. V 19 aliquo (0 in er. a ? m. 2) B |<myodo F in ter saeptus (litt. ter foramine perierunt) F, interLc,eptus Fv |<fa>ciat F )

41
est: errat enim profecto quisquis aliam causam putat cur homines muti sint.

non enim, ut uulgo creditur, uinctam gerunt linguam, sed hi uocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod uoci transitus ad os aut nullus omnino est aut non sic patens, ut plenam uocem possit emittere.

quod plerumque natura fit, aliquando etiam casu accidit ut morbo aliquo hic aditus obsaeptus uocem non transmittat ad linguam faciatque de loquentibus mutos. quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est, ut quia uocem emittere non potest. ne admittere quidem possit. loquendi ergo causa patefactus est hic meatus.