De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
ideoque plenum quidem uiscus effecit, sed inflabile atque aeris capax, ut paulatim spiritum reciperet, dum uitalis uentus per illam spargitur raritatem, et eundem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat: ipsa enim uicissitudo et spirandi respirandique tractus uitam sustentat in corpore.
quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris quod alit animam, alterum ciborum quod alit corpus, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem ac spiritalem. quarum superior ab ore ad uentrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem.
quarum natura et ratio diuersa est. ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est et qui semper clausus cohaereat sibi sicut os ipsum, quoniam potus et cibus dimota et pate facta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt.
spiritus contra qui est incorporalis ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit uiam patentem, quae uocatur gurgulio. is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus quasi [*](EXPILATORES 12 s.] cf. Isidor. de diff. rer. XVII 61. 21-40.2. Isidor. de diff. rer. XVII 61. ) [*](BPVj 3 uiscerum P, uisceribua V post uocamus hoc hd. et in marg. sup. haec in quod spiritus reciproca uicissitudine commearet hs add. B* (hd. et hs. ut p. 6, 10) 4 utris] Heumannus, uteris (sic) V1, . s refecit V3, uteri BP edd. finciit B 4 s. utroque loco simul edd. sps P1, apiritus P2, similis correctio 6. 19. p. 40, 3. 9. 41, 15 5 uictus P fecit B 6 sed] PV, ut esset in 3 uel 4 litt. er., quarum prima s. extrema t (non set fuisse uid.) B2 inflabilem P 7 et] BP sed V 9 post uicissitudo add. flandi B3 tracţę.tus (ta exp. m. 1 ?) P 10 hominem (m del. m. 3) B receptaculum P 11 Lujnum p21 12 post corpus hoc hd. et in marg. inf. haec ut flecti ceruix ac moueri facillime possit. hs. add. B3 (hd. et hs. ut p. 6, 10) 13 atbore., p21 15 a*bore (r er.) P 16 sicut os-spatium sibi (18) om. P 17 guila B 21 gurgulio (alt. u part. ras. ex o) V )
bus patetque semper hic transitus. nullam enim requiem meandi habere spiritus potest: qui quia semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uua nomen est, uelut occursu quodam refrenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu ueniens attracta pestilenti aura corrumpat aut totam nocendi uiolentiam internis receptaculis perferat. ideoque etiam nares breuiter sunt apertae: quae idcirco sic nominantur. quia per eas uel odor uel spiritus nare non desinit.