De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
prouidentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit. quibus concoctis et liquefactis uitales sucos membris omnibus dispertiret.
sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod [*](EXPILATORES 4 s.] Isidor. orig. XI 1, 92. 6-9] Isidor. de diff. rer. XVII 64. 11 s.] Isidor. de diff. rer. XYII 65. 18-15] Isidor. orig. XI, 1, 99; de diff. rer. XVII 66. ) [*](BPVj 1 prae se praefert P 3 fer*e (a er.) B 4 integrum B 5 quas B altero (sic) F1. refecit V3 fincsisse B 7 ////re/7//motum refecit m. 3, sed re iam a m. 1 ut uid. in ras., V malim abiec- . tum /est> homines Bl, corr. B1 hominis-erectum in marg. P 8 datum B bumile* BV, in B m er. 9 papellae V laeuiter B; leniter codd. rec., edd., sed cf. p. 33, 12 10 rac paruis orbib.\' P paru*is (i er.) B «orbibus (c er.) B 11 uenustatem P f,etus (0 er.) B, item 14 ex date hoc lacte V3 solem pac 12 decorem P 13 umbilicus (m in ras. m. 1 uel 2) B 17 di»cere (s er.) V 18 quoniam] BP, quia V 19 surc\'co F3 20 et om. BV ac] Br. et P 21 quibus om. P )
ideoque plenum quidem uiscus effecit, sed inflabile atque aeris capax, ut paulatim spiritum reciperet, dum uitalis uentus per illam spargitur raritatem, et eundem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat: ipsa enim uicissitudo et spirandi respirandique tractus uitam sustentat in corpore.
quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris quod alit animam, alterum ciborum quod alit corpus, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem ac spiritalem. quarum superior ab ore ad uentrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem.