De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
non ut alii ternos, sed unus ad manum carne conectitur pulchritudinis gratia: si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem.
iam pectoris [*](EXPILATORES 1 rigidum—collumj Isidor. orig. XI 1, 61 9 s. 18 s.] Isidor. orig. XI 1. 70; de diff. rer. XVII 63. ) [*](BPVj 1 inpress.a (i ? er.) P 2 dimissae P ualida* (e ? er.) P 3 braVchia B3 4 ingens codd. rec., edd. 5 rationis (r in ras. et c 8. I., hoc quoque in ras., m. 3) B 6 plano artifex V 7 situ V finctas ut uid. Bl, finLxitj B3 possit] BV, sit P in (antc digitos) er.. B 8 terminabit Bae, corr. m. 1 uel 2 9 perfectusj PV, pectus (sed ct minus cert.) Bl, pTexus B1 Lac plenus eJt P 13 concederet V 15 diuerso V 16 finditur codd. rec., edd.; malim diffunditur \'tenLendiJ P 17 et tamquam P 18 <nwnnnt (tetibr fort. er.) omnium rector B moderator (or ex ur) B 20 ut s. 1. Vx, refecit V3 21 ad mantl carne conectiturj V, ad manus conectitur B, ad manus carne conectitur P 23 spicies P1 nam PF )
papillae quoque leuiter eminentes et fuscioribus ac paruis orbibus coronatae non nihil addunt uenustatis, feminis ad alendos fetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus et quasi mutilum uideretur. huic subdita est planities uentris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur.
Sequitur necessario ut de internis quoque uisceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat ut terrenum hoc corpus suco aliquo de cibis ac potibus aleretur sicut et terra ipsa imbribus ac pruinis.