De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quid dicam de manibus rationis ac sapientiae ministris? quas sollertissimus artifex plano ac modice concauo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminauit: in quibus difficile est expedire utrumne species an utilitas maior sit.
nam et numerus perfectus ac plenus et ordo ac gradus decentissimus et articulorum parium curuatura flexibilis et forma unguium rotunda concauis tegminibus digitorum fastigia conprehendens atque firmans. ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum praebet ornatum.
illud uero ad usum miris modis habile, quod unus a ceteris separatus cum ipsa manu oritur et in diuersum maturius funditur, qui se uelut obuium ceteris praebens omnem tenendi faciendique rationem uel solus uel praecipue possidet tamquam rector omnium atque moderator; unde etiam pollicis nomen accepit, quod ui et potestate inter ceteros polleat. duos quidem articulos extantes habet.