De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

labra ipsa quae quasi antea cohaerebant. quam decenter interscidit! quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam leui quasi ualle signauit. inferius honestatis gratia foras molliter explicauit.

nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur, lingua est enim qua sapores sentiuntur, nec tamen tota: nam partes eius quae sunt ab utroque latere teneriores. saporem subtilissimis sensibus trahunt. et cum neque ex cibo quicquam neque ex potione minuatur. tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor eadem ratione qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit.

cetera quam decora sint uix exprimi potest: deductum clementer a genis mentum et ita inferius conclusum, ut acumen eius extremum signare [*](EXPILATORES 4—7] Isidor. orig. XI 1. 54: de diff. rer. XVII 60. ) [*](BPVJ 1 hauriunt F3. auriunt subesse uid. sinum (m exp. m. 3) B a a sinu ne-horrori (5) omnia euanida refecit V3 2 morefluat B1, a re moreiiuat JBJ, mora//, effluat (1 uel 2 lilt. er.) P. mora effluat in ras. F3 Lad palatum, F3 3 palati (i ex o) P teritur Bl, corr. B3 »»Ld ,3 P2! 5 post ipsos hoc hd. et in marg. inf. haec mirabili modo per ordinem h fixos. hs. add. B3 (hd. et hs. ut p. 6. 10) orrori F1, refecit F3 6 (.oenta Vtt 7 horum B 8 duriti*es (a er.) P im Bl, corr. B3 lapide. (rn er.) B quam (am in er. od vi. 2) B 11 rint\'scidit P. intercidit codd. rec-, edd. 12 lacunar (r exp. m. 3) B laeui B 13 foris B 14 quisque Y, recte? 15 enim om. P sapo resentitur Bl, saporlresentitur B3 saporeV P 19 sapor* P. saporS F ratione. r 20 quarciVque, add. cfl m. 1 ?, euanid. refecit m. 3 V, quacumque codd. rec., edd. )

37
uideatur leuiter inpressa diuisio, rigidum ac teres collum, scapulae uelut mollibus iugis a ceruice demissae, ualida et substricta neruis ad fortitudinem brachia, insignibus toris extantium lacertorum uigens robur, utilis ac decens flexura cubitorum.