De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

risus quoque est homini proprius et tamen uidemus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciuiam resoluunt.

quid tam homini proprium quam ratio et prouidentia futuri? atquin sunt animalia quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis: quod non facerent, nisi inesset illis intellegentia et cogitatio.