De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

alia prouident in futurum, ut

  1. ingentem formicae farris aceruum
  2. cum populant hiemis memores tectoque reponunt,
ut apes,
  1. quae patriam solae et certos nouere penates
  2. uenturaeque hiemis memores aestate laborem
  3. experiuntur et in medium quaesita reponunt
  4. .

longum est si exsequi uelim quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae sollertiae simillima. quod si horum omnium quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem cuius in mutis nec uestigium aliquod nec ulla suspicio inueniri potest.