De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
nobis quidem uoces eorum uidentur inconditae sicut et illis fortasse nostrae, sed ipsis quia se intellegunt, [*](AVCTORES 12-14] Cic. de legg. I 8, 24. § 6 ss.] cf. Senec. de ira I 3, 6-8. ) [*](BPJ 1 uejlint P 2 runiuersa quae\' B3 3 pr. quirs\' B7 ta»imprudens (ã et i part. m. 2) P 4 homine (e ex i m. 1 uel 2) in diuini B 6 festa, om. cum deo mani-, P 7 nos om. P 8 aequalis Bl (corr. B2) P illorum B; an retinendum est et pecudibus eiciendum ? cf. muta § 2. 6. 7. 12. 14 naturA B 9 intuegtur (n exp. m. 1) P; intuentur codd. rec. et edd. 16 qua P uidCntur B2 18 alt. est om. P 19 quaVdam B2 19 dinoscuntur (sic), om. inuicem se uocibus et cum irascuntur. P 20 se (s in er. d ? m. 2) B; cf. Inst. III 10, 2. VI20, 2 sojjinum (m up. m. 2) P similS (\' m. 2) B 22 incondite ut uid. Bl. inco gn it a\'e B2 23 et om. B fortasse (f add. m. 2) P ante ipsis s. l. add. et Bz quia] Heumannus, qui BP, quae Isaeus )
risus quoque est homini proprius et tamen uidemus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciuiam resoluunt.
quid tam homini proprium quam ratio et prouidentia futuri? atquin sunt animalia quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis: quod non facerent, nisi inesset illis intellegentia et cogitatio.
alia prouident in futurum, ut
ut apes,
- ingentem formicae farris aceruum
- cum populant hiemis memores tectoque reponunt,
- quae patriam solae et certos nouere penates
- uenturaeque hiemis memores aestate laborem
- experiuntur et in medium quaesita reponunt
.
longum est si exsequi uelim quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae sollertiae simillima. quod si horum omnium quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem cuius in mutis nec uestigium aliquod nec ulla suspicio inueniri potest.