De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quis enim tam indoctus ut nesciat, quis tam inprudens ut non sentiat inesse aliquid in homine diuini?
nondum uenio ad uirtutes animi et ingenii, quibus homini cum deo manifesta cognatio est: nonne ipsius corporis status et oris figura declarat non esse nos cum mutis pecudibus aequales? illarum natura in humum pabulumque prostrata est nec habet quicquam commune cum caelo, quod non intuetur.
homo autem recto statu, ore sublimi ad contemplationem mundi excitatus confert cum deo uultum et rationem ratio cognoscit.
propterea nullum est animal, ut ait Cicero, praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei. solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intellegat, et haec est hominis atque mutorum uel praecipua uel sola distantia.
nam cetera quae uidentur esse homini propria, etsi non sunt talia in mutis, tamen similia uideri possunt. proprius est homini sermo, est tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. nam et dinoscunt inuicem se uocibus et cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem et cum se ex interuallo uident, gratulandi officium uoce declarant.