De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

ita enim demum et communis omnium pater et optimus maximus dici poterit, quod expetit diuina caelestisque natura.

nam si inter homines laudabile uidetur prodesse potius quam nocere, uiuificare quam occidere, saluare quam perdere nec inmerito innocentia inter uirtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur praefertur ornatur benedictis omnibus uotisque celebratur. denique ob merita et beneficia deo simillimus iudicatur, quanto magis ipsum deum par est diuinis perfectisque uirtutibus praecellentem atque ab omni labe terrena submotum diuinis et caelestibus beneficiis omne genus hominum promereri?