De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
et si homo qui habeat imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subuertat, populos deleat, prouincias ad solitudinem redigat, quanto magis deum qui habeat totius generis humani et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse uniuersa credibile sit, si irasceretur?
abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. et si absit ab eo ira et concitatio, quia et deformis et noxia est, nec cuiquam male faciat, nihil aliud superesse nisi ut sit lenis tranquillus propitius beneficus conseruator.