De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
unde apparet nihil ex atomis fieri, quandoquidem una quaeque res habet propriam certamque \'\\ 10 naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam.
denique Lucretius quasi oblitus atomorum quos adserebat, quo redargueret eos qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum ualerent. sic enim dixit:
- nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
- omne genus nasci posset, nil semine egeret.
item postea
- nil igitur fieri de nilo posse putandum est,
- semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
- aeris in teneras possint proferrier auras
.
quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret nec uideret sibi esse contraria? nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est, nisi forte ignis et aquae naturam ex atomis esse credemus.
quid [*](AVCTORES 14 s.] Lucr. I 159 s. 17—19] Lucr. I 206-207 ) [*](BPJ 1 et ita er. ac aut ae B3 quVe Bs 2 nos fs ex alia lite. m. 2 \'I) P 3 rursus P 4 atomorU (11 add. m. 2) P 5 aera P1, pari. rcu. corr. P* concrescerent uniuersa B 8 augerique] B, aut generari P, sed cf. Cic. de nat. deor. 113, 35 (cf. supra Auctores ad p. 84, 12—14) quae (ac. natura) causas gignendi augendi minuendi habeat 9 rana P5 qua e que B2 haberet B1, habeat B* 11 quo] B, ut P 18 est om. B molirent Bx, corr. B3 14 omnis ut vid. Bl, omnib. B2 16 nil] codd. Lucr., nihil BP eiceret B 17 nil] codd. Lucr., nihil BP nilo] codd. Lucr., nihilo BP rposse\'1 P3 fatendumst eodd. Lucr. 18 quoquequae B, quoq: qng P craeatae B 19 aeres Btt corr. B* terras P proferrier] codd. Lucr., proferri per (p P) BP 21 contraria** (\' distinctionem add. m. 2, m er.) B 22 cuique Bl, eorr. B* 23 igni B credimus P1 )
mitto silicem ac ferrum. orbem uitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine quod ab aqua refulget ignis accenditur etiam in durissimo frigore. num etiam in aqua ignem esse credendum est? atquin de sole ignis ne aestate quidem accendi potest.