De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
inpleuit numerum perfectae insaniae, nihil uidetur ulterius adici posse, sed inuenit tamen ille quod adderet. \'quoniam omne\' inquit \'infinitum est nec potest quicquam uacare, necesse est ergo innumerabiles esse mundos\'.
quae tanta uis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur ? ac primum requiro quae sit istorum seminum uel ratio uel origo. si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus ? quae natura tantam copiam ad efficiendos et innumerabiles mundos subministrauit ?
sed concedamus ut inpune de mundis delirauerit, de hoc loquamur in quo sumus et quem uidemus. ait omnia ex indiuiduis corpusculis fieri.
si hoc ita esset, nulla res umquam sui generis semine indigeret, sine ouis alites nascerentur aut oua sine partu, [*](AVCTORES 3—6] cf. Lncr. n 114 ss. 6 s.] cf. Lucr. I 744. 820 s. 10—13] cf. Lucr. II 1048 SB. 21 ss.] cf. Lucr. I 160 ss. EXPILATORES § 9] Isidor. orig. XIII 2, 1. ) [*](BPJ 1 hamis Bl, corr. B*, rb\'amos PJ ut (u in er. e ? m. 3) B 2 possjntj B9 pr. anputari B. pr. et alt. Mputari r- add. et n exp. m. 2) P 4 uolitans B1, corr. Bs atque (t in er. d? w. 2) P 5 minutias] P, micas B, quod ex § 32 huc relatum uid.; ef. Lvcr. II 114 88. (116 multa minuta); sicut tenuissimi pulueres Isidor. orig. XIII 2, 1 arc\' B2 6 ex] B3P, et Bl 8 rursus P ea.dem (n er.) B quadiu (\' m. 2) P 9 malim (sed> uel <at> ex 10 inpleuirf B1 nume-rum (ro er.) B ptecte sic P uidetur om. P 12 est om. P 14 inaestimabiles (aest in 2 uel 3 lilt. er. m. 2) B 17 unde-natura in sup. marg. add. B3 natura. (m er.) P 18 et (i.e. etiam, cf. 9) om. P subministrabit B1, corr. B2 concedam P 19 de- lerauerit Bl, corr. B3 20 rex\'1 P2 22 alitis P1 oua] B, uas P rsine\'\' B )
cur sine terra, sine radicibus, sine umore, sine semine non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt?