Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Auribus adsistunt clausis oculisque grauatis,
- Ne conuersa bono sanetur noxia plebes.
- Quam uestrae nunc sunt aures oculique beati!
- Nam multi ueteres iusti sanctique profetae,
- Quae uobis clarent, orarunt cernere dona.
- Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus: ....
- Quisque meum uerbum summas dimittit in aures,
- Nec sensus recipit stabili praecepta uigore,
- Eripit illius totum de pectore daemon.
- Hic agro est similis duro, qui germina farris
- Exponit rapidis auibus sine fruge rapinam.
- Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,
- Sed breuis est illis perceptae gratia frugis.
- Nam si dura premat mentem strictura coercens,
- Continuo trepidi produnt sibi credita leto.
- His saxosus ager simili leuitate uirescit.
- At spinosus ager curarum mole grauatis
- Respondet, pressant quos pondera diuitiarum.
- Semina sic nostri sermonis pressa grauantur,
- Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.