Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Roboris augmentum frugemque internecat angens.
- Uberibus uero dantur quae semina glebis,
- Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
- Incrementa sui centeno copia fetu.
- Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.\'
- Talia discipuli mirantes dicta requirunt,
- Inplicitis populo cur clauderet omnia uerbis,
- Ille sed amota credentum plebe profatur:
- \'Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
- Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
- Concessum est aditis penitus consistere regni;
- Illis pro merito clauduntur lumina mentis.
- Si quia habet dignus, capiet potiora redundans;
- Qui uero expertes caelestis muneris errant,
- Amittent etiam, proprium quodcumque retentant.
- Idcirco obscuris coopertum ambagibus illum
- Perstringit populum sermonis gratia nostri,
- Ut dictum Esaiae merita de plebe recurrat: [*]( 742 aereis MpBHl nudam dant V2 (a m. 2), dant nuda Vu d. uilem L2 Poelm. 743 tenui Mp puhuer*e R 744 terra-depromit M 745 suci CK2 (m. 1) TIN, si*ecis P, sicci Matr., duris VtHl, siccis rell. 746 in ras. B2 fil*a (i eras.) XI 747 aculmina Bb 749 his C, hiic M, hic alii Hl feri C 750 roburis M aumentum MTl internaecat C anguens MKit egens Mpt, angues Bb1 752 frequentant MBL 754 que CMp 756 cUuderet P 757 ille sed amota CP, ille semota M, ille sed admota RKaKaMpTVa V3Bb credent*um (i eras.) M plebem C 759 penetrabilia P constabilitis K2TIBb 760 aditis plerique 761 limina X, (m. 1) V3 limina uitae Poelm. 762 quis] quid nonnullae editiones meritis potiora capesset Y,Hl 764 amittant Pl 765 coopertum C, cooperta rell. 766 perstringet B2MKlK2TBb, praestringit VtV3 767 isaiae B )
- En populi mentes uelantur ad omnia crassis
- Obicibus, sensu ne tangant munera uitae.
76