Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Seruit amicitiae tantum gens dedita lucris.
  2. Sed uos perfecto similes estote parenti.
  3. Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas,
  4. Deuitate oculos hominum; nam nulla manebit
  5. Merces, posterius quae factum tale sequatur.
  6. Adplaudet tantum sterilis laudatio uulgi.,
  7. Sed quod dextra facit, faciat, nescire sinistram
  8. Conueniet; iustis meritis tum digna rependet
  9. Occulti solus scrutator praemia cordis.
  10. Sunt quos praetumidae tollit iactantia mentis,
  11. Et precibus propriis gaudent adsistere turbas
  12. Multifluisque diem uerbis ducendo fatigant;
  13. His uotis pompae fructus succedit inanis.
  14. Sed secreta domus precibus penetralia castis
  15. 585 Claudantur paucisque Deum uenerabere uerbis.
  16. [*]( .582] ef. Verg. Aen. VIII 94. )[*]( d 565 exscindere MT\'l, excingere K* 566 aduersusque L secuntur C K1 K2 T Bb 567 PLVIT SVPER IVSTOS ET INIVSTOS B nostro a (m. 1) Kx 569 ueneraeinur L3 571 geni M 572 perfecto* (s eras.) C, perfecti Poelm. in mg. similis Hb1 573 Si tibi Poelm. in mg. panditur (m. 1) K2T pulfhra iusta C, pulcra BLVtV3 574 deuites Poelm. in mg. nam] s. Z. K2T, quia N 575 mercis OB\'; merces in caelo Poelm. sequetur III 576 sterelis CM\' 577 QUOD FACIT \'DEXTERA TVA B sed te M1 K1 K2 L V1 T Bb1 dextera M facit M (m. al. s. I), 8. l. RBbt, om. TV, facies corr. in facias s. I. K7, faciens Hl sinistra Hl 578 cfl ueniet M (m. al.) PxHl, conuenit VI iustis] hiis M, his Ki (m. 1) T, et iustis F, 579 occulti* (s eras.) K3 580 sunt** (et eras. ?) M iactantia CKi Vx (?), iactatio rell. 581 praecibus plerique gaudet L assistera B turbis Bl 582 docendo Ml 583 succidit K\'ĮTI 584 custis C, -tis in ras. R 585 claudentur Poelm. dnKi Mx uenerabile C, uenerauere K7 TxBb )
    32
  17. Scit pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.
  18. Nil absente Deo loquimur, nil abdita clausum
  19. Pectoris antra tegunt, praesens Deus omnia cernit.
  20. His igitur uotum placeat concludere uerbis:
  21. Sidereo genitor residens in uertice caeli,