Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Praecipiunt ueteres, si quis conubia rumpit,
  2. Scribere discidium, iuris feralia uerba.
  3. Sola uiri recte discedet adultera tectis,
  4. Ast aliae maneant, nam casti iura pudoris
  5. Auctore amittet mulier deserta marito.
  6. Antiquae leges prohibent periuria linguis,
  7. Sed nostris cedat iurandi audacia iussis.
  8. Nec fas est homini caelum iurare per altum,
  9. Quod sedes Domini, nec quae uestigia gestat
  10. Terra Dei, Solymaeue urbis uenerabile nomen,
  11. Quod regis magni propria est, iurabitur umquam.
  12. Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,
  13. Namque potestatem minimi non esse capilli
  14. Cernitis, albumue aut nigrum mutare colorem.
  15. [*]( 534] cf. Ou. Amat. I 100. 540] cf. Ou. Amat. III 407. )[*]( 523 SI OCVLVS TVVS SCANDALIZAT TE B 554 autorem M misserae Mx comuellato Ml 526 post exiguum, aestibus eras. in Į[, flammis Bb7 in mg. 527 couuellere BlMK2 528 dextera M diuidia M1 529 praestet Bb G ferro in ras. Mp causam magis utile uellere f. Poelm. in vig. 530 in mg. add. Mp concidere ClHl, condere (m. 1) KzT 531 permittunt Poelm. in mg. rumpet R M1 Mp K1 K2 PV1 V2 Hl 532 discidium (: separationem m. al.) M 533 recti Bb discedat RP TxBHHl 534 SI QVIS DIMISERIT VXOREM B alia Hl podoris Bb 535 autore M1, auctore Hl amittat R, amittit MlKxKi V2G, mittet (corr. in -at) T, emittit Bb 536 legis Hl linguis (in, ui a m. 2) C 537 caedat R 538 nec] om. M est] oni. Kx 539 sedis M*K2T domini C, est d. Ml, d. est rell. neque OMp1, nec eius que dei Ii M, nec quod Poelm. in mg. 540 terram pedis M Solimae R, solimoqe K2BbG 541 quod corr. in quae Kt 544 SIT SERMO VESTER EST EST NON NON B albumque Vt )
    30
  16. [)4[) Est est sufficiat, quod non est dicite: non est.
  17. Quod superest istis, totum fallaciter aegro
  18. Suggeret obreptans animo uis tetra ueneni.
  19. Peruulgata diu legis praecepta tenetis:
  20. Laedentem semper similis uindicta sequatur,
  21. Sed tranquilla malum melius patientia uincet;