In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
aliter pater, aliter hostis. ille caedit, ut corrigat, iste percutit, ut occidat; unde et propheta lacrimabiliter dicit: domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me! hoc autem factum est, quia propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
quodque sequitur: quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae, in LXX non habetur, uidelicet quia secundo dicitur: propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua et, qui scribebant, a principio additum putauerunt.
et est sensus: *ut inimici te plaga percuterem, ut caederem castigatione crudeli, fecit multitudo iniquitatis tuae et dura peccata tua, quae sanari non poterant nisi mordacissimo puluere et ardente cauterio et ferro acutissimo, quo putridas carnes et insanabiles amputarem. et tamen propter multitudinem iniquitatis [*](1 Hier. 30 (37), 13 2 Hier. 30 (37), 14 5 *Hier. 30 (37), 14 6 cf. II Cor. 12, 14 7 Hier. 30 (37), 14 10 Ps. 6, 2. 37, 2 12 Hier. 30 (37), 14 13 Hier. 30 (37), 15 15. 16, 23 *Hier. 30 (37), 15 ) [*]( 4 offenderis P 5 aallaaeris MAa.c.m3 uallanaris Pp.c. te teq: non quaerent (teq; s. u.) m1A te n quef m3A 6 quaerebant v alt. qua LMAa.c. 7 castigationem Va.r. 8 pr. alter Ma.c. amicos P alt. alter Ma.c. inimicos P 9 aliter om. P,MAa.c. cedit VP 10 dicens P,MAa.c.m2 furore tuoJ ira tua MA 11 ira tua] furore tuo MA tuo P 13 quodqae (que s. u. m3) A quod P,MAa.c. 15 pr. tuos Ma.c. multitudine La.c. 18 scribebat P 19 plagam. Ans.. ut] et v cederem MP,La.c. tederem V 21 poterat Pa.c. ardenti υ 22 carnes s. u. P insanabilis Y 23 ampu- tare La.c.\';;\'\'. )
[*]( 30 (37), 16.17 )Propterea omnes, qui comedent te, deuourabuntur et uniuersi hostes tui in captiuitatem ducentur et, qui te uastant, uastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. obducam enim cicatricem tibi et a uulneribus tuis sanabo te, dicit dominus. quia eiectam — siue dispersam — uocauerunt te, Sion, haec est, quae non habebat requirentem. Et sub Zorobabel haec facta cognoscimus.
quando Assyrios, hoc est Nineuen, uastauere Babylonii atque Chaldaei et rursum Babylonios et Chaldaeos Medi Persaeque ceperunt et Babylon destructa est, tunc Sion coepit habere dominum requirentem et obducta est cicatrix uulneri illius et sanata est a plagis suis, quod plenius atque perfectius conpletur in Christo.