In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quod autem intulit: ut non tibi uidearis innoxius siue iuxta Symmachum: et mundans non mundabo te uel iuxta Aquilam: cum te erudiero per iudicium, nequaquam innocentem faciam, illud significat, quod [*](1. 2 *Hier. 30 (37), 11 3. i *Hier. 30 (37), 10. 11 6 cf. Ex. 32, 13. Deut. 9, 27. II Mach. 1, 2 7 cf. Ex. 4, 10. Num. 11, 11 cf. Ps. 115,7 (16). Esai. 50,10 etc. cf. Rom. 1,1. Phil. 1,1. n Tim. 1, 3. Tit. 1,1. Pbilem. 1,1 12 Ps. 121,7 17 Ioh. 3,18 19. 20. 21 *Hier. 30 (37), 11 ) [*](2 uidearia tibi Vulg. 3 TTepιΚΟΠΗ(haec tericope in mg. m3) MΠΗΡΙΚΟΠΗ (pericope s. u.) A ΠΗpιΚωΠΗ V ΠepιΚΟΠΝ P in LXX om. V abetor P alt. im V 5 familiaris VPtLa.c.MAa.c.m3 familiariter v 6 abracham Ma.r. alt. et om. MAVP 7 uocatur Pa.c. moyses MAVP 8 epistolarum MA V suarum om. P gloriantur V 9 pr. et om. A,Va.c.,v duodici La.c. XII VP se om. V se de terra] sed & errat (t s. u. m3) M 10 esse] heresisMp.c.m3 saluandec MVP,Aa.c. 11 rendendamque P eas replendas v habun- dantia MVP 13 habundantia V,Ma.r. 15 coeperant MAV, La.c. ex v docenique La.r. 16 paenae A penae V 17 proprii] et add. v 20 simmacum P . )
[*]( 30, 12—16 (37,12—14) )Quia haec dicit dominus: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. non est, qui iudicet iudicium tuum ad alligandum; curationum utilitas non est tibi. omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerent; plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli — siue forti—.
propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt — sine multiplicata sunt — peccata tua. quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus; propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi.
Quasi ad speciosam mulierem loquitur. cui supra dixerat: castigabo te in iudicio, ut non tibi uidearis innoxius siue innoxia; et per μεταϕορὰν loquitur ad Hierusalem, quod dei iudicio pessime uulnerata sit et nequaquam alio nisi ipso. qui percusserat, possit curante sanari — non est, ait, qui iudicet iudicium tuum — nec altissimo uulneri cutem cicatricis [*](2 contra nouam ex ueteri heresim] sciJ. contra Pelagianos ex Origenistis; cf. p. 246, 9. 276, 26. 301, 15 4 cf. I Cor. 15, 53 12. 14 *Hier. 30 (37), 14 18. 19 *Hier. 30 (37). 11 22 Hier. 30 37). 13 23 cf. Hier. 8, 22. 30 (37), 17 ) [*](1 indegeat La.c. misericordiam MAa.c. 2 nona V,La.c. 4 correptiuum Pa.c. in corraptione P mortale] hoc add. s. u. m3A 5 inmortalitate V quoqua V 6 inpleri (alt. i ex e) M 7 factum Pa.t. 9 aligandum V 10 tej teq; Mp.c.m3Ap.c.m2 cum Vulg. II plaga (m s. u. add.; sed exp.) L percussit M 12 castigationes V mnltitudiae M 14 qui P claaaa Ma.c. 15 taa Y, (tu in ros.) MA mea LP 16 pr. pro- P tuae om. P 20 metafora s. uocem Graecam m. ree. M ΜΗθΛφωΡΛΝ A )-(ΗθaφωpaN V meΤΛφωpΛΝ P metaphoram (s. u. A) e loquitur om. MAVPv 21 aliouo La.c. ipse P 22 possa P aitj dominus add.v 23 aulneri] aaleat add. v cute V cicatrices Va.c. )
omnes amatores tui obliti sunt tui, uel sacerdotes uel principes aut certe angelorum praesidia, quibus, priusquam offenderes dominum, uallabaris. te non quaerent facientes contra apostolum, qui quaerebat credentes et non ea, quae erant credentium; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli.\' aliter amicus, aliter inimicus percutit;