In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
dicamus igitur primum iuxta Hebraicum: filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum. \'et decem,\' inquit, \'et duae tribus malum sine cessatione fecerunt et iugis eis fuit in pessimis operibus perseuerantia\'. si autem iugis et semper in toto populo, ubi est iustitia sempiterna?