In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 30 a )Erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter — sine soli — facientes mala in oculis meis ab adulescentia sua. Uerbum Hebraicum \'ach\' Aquila interpretatus est πλήν, quod coniunctionem \'uerumtamen\' significat, Symmachi prima editio et LXX et Theodotio \'solos\' interpretati sunt; secunda quippe Symmachi uertit διόλου, quem et nos in praesentiarum secuti sumus, ut diceremus \'iugiter\'.