In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et hoc considerandum, quod decimus annus erat regni Sedeciae obsessa iam Hierusalem et gladio, fame ac peste consumta et captiuitate uicina et tamen Sedecias perstat in sententia; et ex parte aliqua illius clementiae demonstratur, quod nequaquam eum in carcere, sed in uestibulo recludi iusserit carceris, libera uidelicet custodia, ne posset effugere, quasi non omnis Hierusalem clausa munitionibus communis carcer fuerit habitantium.
ipse est annus duodeuicesimus regni Nabuchodonosor, qui quarto anno regis Ioiacim cepit imperium. omnis autem causa irae regis ista est, cur loquatur ex domini nomine, quae ei fuerant imperata. [*]( 8 cf. Act. 5, 29 *Matth. 10, 28 10 cf. Matth. 10. 28 18 cf. Hier. 25, 1 ) [*]( 1 obsedebat La.c. 2 clausus erat v 3 clausụṣeratM 4 sedecia Ma.c. Iuda Vulg. 5 sed om. v et om. M 6 exempla V,Ap.c.m3 7 renuntiare P reges La.c. regi P 8 magis do M magis eras. A 9 occidere] perdere v gehennam APv 10 illis Aa.c.m3 qui s. u. m3M poterant P,MAa.c. 12 hac Ma.r. et a consumpta codd. (p exp. L) captiuitati MAP 13 sententiam V 14 clementia MAp.r.,v 15 pr. carcerem M liberaui F uidelicet MA 16 possit MP 17 munditionibus MAa.r. 18 annus est υ daodeuigesimus Ap.c.,υ uicesimus L duodecimus YP nabu- cod. M; La.c. nabochod. V,Pp.c. 19 ioiacim (sic alibi semper fere Lp.c. «d primitus)] ioacim L ioachim ce. coepit MAP,La.r. cepit V 20 ita V loquitur M.Ap.c.m3 dei v )
[*]( 32 (39), 3b-5 )Ecce ego dabo ciuitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam. et Sedecias, rex Iuda, non effugiet de manu Chaldeorum, sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius uidebunt. et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit, donec uisitem eum, ait dominus. quodsi pugnaueritis contra Chaldeos, nihil prosperum habebitis.
Haec erat causa irae regiae, quare praeferret mendacio ueritatem et tam urbem Hierusalem quam Sedeciam regem diceret esse capiendum; quodque grauius est, nisurum eum ora regis Babylonii et locuturum humilem atque captiuum cum inpotentissimi regis insania. grauior enim terror est uidere, quem timeas. et ante increpationem uerborum quam poenarum sustinere cruciatum. et in Babylonem. inquit.
ducet Sedeciam et ibi erit, pro quo LXX transtulerunt: et Babylonem; quorum alterum inuitum trahi, alterum uoluntate pergere significat. et ibi, inquit, erit: uerbum ponit ambiguum, ne uideatur cruciatus et miserias prophetare. quodque sequitur: donec uisitem eum, ait dominus.