In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

uide, quanta habeat loca ecclesia et quod illud apostolicum: ut sit sine macula et ruga, in futuro et in caelestibus reseruetur. audis angulos, audis scabiem. audis ruinas et cineres et regionem mortis et tenebras, et de tua uirtute et inpeccantia gloriaris!

denique sequitur: et usque ad angulum portae. et hic angulus, ne ulla uera iustitia, ne certa uictoria in isto saeculo demonstretur. ipse quoque angulus portae quamquam sit \'orientalis\', unde lumen egreditur, tamen \'equorum\' appellatur, ut indigere nos doceat cursu atque certamine et tandem cum domino audire mereamur: ascendisti equos tuos et equitatio tua salus.

in porta orientali, in porta quadrigarum sanctiScatio domini est, ut tunc nos perfectos arbitremur, quando dixerimus ad dominum: currus dei decem milium multiplex, milia laetantium; dominus in eis. istiusmodi aedificatio, quae super fundamentum Christi posita est, de qua loquitur et apostolus: ut sapiens architectus fundamentum posui, numquam destruitur, sed manebit in perpetuum. obscura et difficilia latius disserenda sunt, ut manifesta breuius percurramus.

[*]( 32 (39), 1-3 a)Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino in anno decimo Sedeciae, regis Iuda; ipse est annus octauus decimus Nabuchodonosor.tunc[*]( 1 cf. Origen. Lexic. Nom. Hebr. s. u. Κυδάρ (XXIII 1231 M) 2 cf. Eph. 5, 27 5 de tua uirtute—gloriaris] Origenistas notat; cf. p. 267, 13 6. 8. 9 Hier. 31 (38), 40 11 -Hab. 3, 8 14 *Ps. 67, 18 16 cf. I Cor. 3, 11 17 I Cor. 3. 10 )[*]( 1 hebeat La.c. 2 quo M,Aa.c. quomodo t 3 reseroetur (pr.r in ras.) A se serujetur M seraetur v angelos V 4 iscabi est P 5 inpeccatia La.c. in peccata Mp.r. 6 alt. angelus V 7 pro nej l nec L ne m3A ut uec V alt. nec V,Ap.c.m3 demonstratur Ap.c.m3 9 ingreditur Ap.c.m3 equorum (e s. «-) LM adpellant (n s.u.) P indegere La.c. ingredere P 10 adque La c. 13 ut] et υ arbitremus P 14 milium laetant L 15 eisj in Sina in sancto add. v 17 nt s. architectus om. V arcitectus P 18 nequaqum V destruetur Aa.c.,υ permanebit v 21 factumj dictum Migne 22 sedecie LMa.c. 23 de- cimus octauus Vulg. nabucod. La.c. nabochod. P nabocod. P)

414
exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis luda. clauserat enim eum Sedecias, rex Iudae, dicens: quare uaticinaris dicens: haec dicit dominus?

Non solum uerba, sed et opera prophetarum nobis exemplo sunt ad uirtutem. poterat Hieremias prospera nuntiare et regis Sedeciae frui amicitia, sed malebat deo magis oboedire quam hominibus et ei, qui potest et animam et corpus occidere in gehenna quam illi, qui tantum in corpus habere poterat potestatem.