In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

interrogemus Iudaeos: \'si caeli peribunt et omnes quasi uestimentum ueterescent et ad deum dicitur: tu autem ipse es et anni tui non deficiunt, quomodo semen Israhel potest esse perpetuum?* aut enim pereuntibus caelis peribit et semen Israhel aut, si fuerit perpetuum, ergo nec caeli peribunt. quodsi scriptura mentiri non potest et perituri sunt caeli, peribit igitur et semen Israhel, maxime cum et Iacob loquatur ad filios: uenite, et annuntiabo uobis, quid futurum sit in nouissimis diebus: quando autem dicitur: in nouissimis diebus, ergo mundus esse cessabit et alia fiet rerum dispensatio. hoc aduersum illos.