In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

hocque in praesenti loco dicitur, quod nequaquam peccatis patrum in aeternum offenderit Israhel, sed propriis meritis et fide in Christum post tempora multa saluetur. et obseruandum, quod uitia atque peccata uua acerba\' dicatur, ut comedentium dentes obstupescant et non possint suauitatem eius sentire, de quo dicitur: gustate et uidete, quia suauis est dominus!