In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
pares comederunt unam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt et reliqua, in explanationibus Hiezechiel plenius- Dius disseruimus, quando interpretati sumus illum locum: fili hominis, quid uobis et parabolae isti inter filios Israhel dicentium: patres comederunt uuam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt ? uiuo ego, dicit dominus, si fuerit adhuc haec parabola in Israhel! quia omnes animae meae sunt, sicut anima patris. sic et anima filii: anima quae peccauerit, ipsa morietur. per quae discimus mortem non facere dominum, sed peccatum: anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur.