In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

bitur.\' unde et Symmachus et Aquila iuxta nostram editionem interpretati sunt. quid sibi autem in loco hoc uoluerit editio uulgata, possem dicere et sensum aliquem repperire, nisi de uerbis dei humano sensu argumentari esset sacrilegum. Theodotio autem et ipse uulgatae editioni consentiens interpretatus est: creauit dominus salutem nouam, in salute circumibit homo singularem ponens pro plurali; simulque et hoc notandum, quod natiuitas saluatoris atque conceptus dei creatio\' nuncupetur.

[*](31 (38), 23. 24 )Haec dicit dominus exercituum deus Israhel: adhuc dicent uerbum istud in terra Iuda et in urbibus eius, cum conuertero captiuitatem eorum: b ben edicat tibi dominus, pulchritudo iustitiae, mons sanctus! et habitabunt in eo Indas et omnes ciuitates eius simul, agricolae et minantes greges.

LXX: sicdixit dominus uirtutum deus Israliel: adhuc dicent sermonem istum in terra Iuda et in urbibus eius, quando reduxero transmigrationem eius: benedictus dominus super iustum montem sanctum eius et, qui habitant in terra Iudaea e t in omni ciuitate eius cum agricola; et eleuabitur in grege.