In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque sequitur \'amaritudines\', quae Hebraice dicuntur \'themruum\'. pro quibus Symmachus interpretatus est \'transmuta\', hoc indicat, quod flere debeat uel antiqua peccata uel gaudii magnitudine et tota ad deum mente conuerti et ponere siue dirigere cor suum in uiam, per quam profecta est; inde enim illam esse redituram.
quodque pro hoc dixere LXX: da cor tuum in humeros, illud significat, quod cogitationes debeat operibus iungere sine humeros contemplari portantium se, de captiuitate reducentium; quod Isaias plenius exsequitur in camelis et curribus ac basternis eos asserens reducendos. \'reuertere.
\' inquit, \'uirgo Israhel, reuertere ad ciuitates tuas, quas captiuas deseruisti! usquequo neglegentia dissolueris et profundo errore uagaberis? respice, quid dicturus sum et, unde tibi tanta beatitudo speranda sit, diligens attende; audi. quod numquam ante cognoueras! nouam rem creauit dominus super terram: absque uiri semine. absque ullo coitu atque conceptu femina circumdabit uirum gremio uteri sui, qui iuxta incrementa quidem aetatis per uagitus et infantiam proficere uidebitur sapientia et aetate, [*]( 1 *Hier. 31 (38), 21 3 Hier. 31 (38), 21 3. 4. 8 *Hier. 31 (38), 21 11 cf. Esai. 60, 6 13 Hier.31 (38),21 19Hier. 31 (38), 22 21 cf. Luc. 2, 52 ) [*]( 1 statuae S.Ma.r. statuet V statua ibi P pr. Specula MV - pronuntient V tantum P 3 sequitur] pone tibi add. s. u. m2 Z dicitur P thesuri P 4 simmachus V 6 magnitudinem P pro et om. F dominum v 7 cor sunmj cursum F nitam Ma.r. profecta] prophetia (i s. u.) A 8 illa F creditnram P daj mihi add. Z 9 numeros VS. (n eras.) M, (h s. n) A illud-humeros om. V 10 umeros M,Aa.c. 11 se de Erasmus v se et de Engelbrecht sed et codd.; a add. s. u. m2A captiuitatem ZVP redeuntium Z isaias alibi L, (pr. i ex e) A asaias Pa.c. esaias cet. exsequitur ZV exequitur cet. 12 hae P reducendus P 13 inquit om. F olt. reuer- tere ante inquit tr. Z ad] in V 14 captiuas F captiuusZMPS,m1 et m3A,v captiua Ap.c.m2 15 uagaberis ZVS, m2A uacaberis (b ex u) M uacaueris m3A uagaueris P,m1A 16 tibi om. ZF speranda] exspectanda v diligens ZF diligenter cet. v; cf. p. 283, 16 17 audiui Y 18 creabit FS uiris V \'19 coito P concepto P 21 sapientiae P )