In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quid tibi faciam, Israhel? quasi Adama ponam te et quasi Seboim? conuersum est in me cor meum. conturbata sunt uiscera mea. non faciam furorem irae meae et non disperdam Ephraim. miserans miserebor eius, ait dominus. fuerunt quidem sermones mei in eo et omnia mandata mea auido suscepit animo et in suo corde seruauit; sed tamen miserans miserebor eius.\' ut ostenderet omnem hominum iustitiam indigere misericordia dei.